- TILAVENTUM
- TILAVENTUMmaius et minus, Venetorum regionis flumina apud Plin. l. 3. c. 18. sunt. Tilavemptum habet Ptolemaeus. Leander hos fluvios hodie in Foro-Iulio describit, dicitque maius Tagliamento,minus autem Stellaab indigenis vocati. Horum ille ex Alpibus Iul. in mare Hadriat. inter Concordiam et Auileiam, hic apud Maranum oppidum influit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.